Sir George Adrian Hayhurst CADBURY (1994)
Anthony Bowen · Cambridge University Press eBooks · 2009
‘SUNT quos nauiculis,’ ut paene ait Horatius, ‘aequor Olympicum collegisse iuuat, metaque palmulis euitata citis euehit ad deos;’ neue omittamus ‘illum si proprio condidit horreo quicquid de Libyca carpitur arbore.’ alium tamen ab alio disiunxit uates, sed in hoc illos omnis percipimus uno: nam multifariam laudes accipientis huius negotia quid uerbis opus est quam longe lateque diffusa sint, quantaque sapientia moneat rogatus quibus condicionibus probissime commercia agantur? libellos habemus, inter quos illum de societatibus administrandis, plane conscriptos consili plenos. Cantabrigiense nomen olim per niuem ramis per aquam remis actis celebrauit, unde et suum et aliorum ingenia quomodo conferantur didicit; iam praeses alumnorum nostratium est factus, uniuersitatique toti, neglecto nequaquam collegio suo, praesto est; quodsi nunc quidem monumentum requiritis, circumite sodalitatis Accipitrum quae uocatur aedis spectaturi. at uix medietas fuit narrata beneuolentiae: utitur enim illo ut nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, promptissimeque testarentur qui una laborant quanta sit pietate diligentia uenustate. nos igitur oportet, quamquam ipse ‘Sunt honores,’ ait ‘detrimento: uim nouandi subruunt’, honore eum extollere quem tot hodie amore prosequuntur, quem recte ego appellarim ‘Maecenas, atauis nate Trementibus, o et praesidium et dulce decus’: nam de dulcedine egrediuntur uires. praesento uobis Equitem Auratum, Magistrum in Artibus, Collegi Regis honoris causa Socium, GEORGIVM ADRIANVM HAYHURST CADBURY ‘THERE are people’, as the poet Horace so nearly said, ‘whose pleasure it is to soak up Olympic spray in little boats, while skimming by the winning post on swift oars lifts them to the gods’. There is also the couplet about the man ‘who stores in his own warehouse the fruits of exotic trees’.